monumenta.ch > Hugutio Pisanus > 'versipellis' in 'Derivationes, p16, P 52'
Hugutio Pisanus, Derivationes, P, , P 51 <<<     >>> P 53

P 52 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  PELLO -is pepuli pulsum, vel pultum secundum antiquos, unde pulto -as frequentativum, unde Terentius ‘cesso iam pultare hoc hostium vicini’; sed a pulsum fit pulso -as, a quo pulsito -as, aliud frequentativum, quod componitur impulso -as et propulso -as, que possunt esse derivata a compositis a pello -is. 2  Item a pello pulsim et hic pulsus -sus et pellito -as verbum frequentativum et hoc pessulum et hoc pessellum, sera lignea qua firmatur hostium, et hec pelta -e, scutum brevissimum in modum lune dimidie factum quo Amazones utuntur maxime, unde in Libro Regum ‘fecit rex Salomon ducenta scuta de auro puro et trecentas peltas ex auro probato’. 3  Item a pello hec pellis -lis, cutis, quia externas iniurias corporis tegendo pellat, unde hec pellicula diminutivum et pellitus -a -um, pellibus indutus vel magnam et grossam habens pellem, et hec pellicia -e, indumentum quoddam quod de pellibus fit, et hinc pelliciatus -a -um, pellicia indutus. 4  Item a pelle hec pelliris -ris, galea ex corio vel pelle, et hoc pallearium et hoc palleare -ris, pellicula que pendet ante pectus bovis, quasi pellearium; vel sic dicitur a palo -as, quia vagatur huc et illuc et fluitat, vel a palea, quia ad modum palee fluitat huc et illuc; hinc et pallearia dicuntur quedam partes iugi que sub illa pelle colligantur. 5  Item a pelle hic et hec et hoc pellax -cis, fraudulentus, dolosus, dictus a pelle idest a vultu: foris enim ut fallat arridet, sed nequitiam intus gerit; vel dicitur a pellicio -is, ut supra diximus. 6  Item a pellis pulcer -a -um, a specie cutis idest pellis dictus, scilicet qui pulcram habet speciem cutis, et comparatur -crior -rimus, unde pulcre -ius -rime adverbium et hec pulcritudo -nis; et componitur perpulcer -a -um, idest valde pulcer, et nota quod, licet pulcer proprie dicatur de corpore, tamen transfertur ad alia. 7  Item a pelle hic pilus -li, quasi pelus, quia a pelle prodit, unde pilosus -a -um, et comparatur, unde pilose -ius -sime adverbium et hec pilositas; et hinc pilosi dicuntur qui grece panite, latine incubi appellantur sive invii ab ineundo passim cum animalibus, unde et incubi vel incubones dicuntur ab incumbendo idest stuprando. 8  Sepe enim improbi existunt etiam mulieribus et earum peragunt concubitum; quos demones Galli dusios nominant, qui assidue hanc peragunt immunditiam; sed quem vulgo incubonem vocant, hunc Romani faunum ficarium dicunt; hunc alii satirum vocant. 9  Item a pilus hic pilax -cis, catus, murilegus, quia pilis maxime abundat vel quia eius pilus est pretiosus; unde in Vita beati Sansonis legitur quod celerarius fecit venenum et probavit per pilacem esse mortiferum; et hec pila -e, polotellus cum quo luditur, quia sit pilis plena; pila etiam dicitur taberna, pila dicitur pes pontis vel quod sustinet parietem vel effigies hominis in compitis posita; et pila instrumentum concavum in quo frumentum teritur, et pila dicuntur quedam tela Romanorum. 10  Item pilus dicitur qui prodit de pelle et pilus dicitur instrumentum cum quo teritur in pila. 11  Sed differunt in productione et correptione, quia pila pro taberna et pro instrumento et pro telis primam producit, in aliis significationibus eam corripit, quod istis versibus distinguitur: ‘est pila pes pontis, pila ludus, pila taberna, pila terit pultes, in bellis pila feruntur’. 12  Item pilus pro instrumento primam producit, aliter eam corripit; unde quidam ‘qui terit est pilus, pilus est in fronte capillus’. 13  med275.63 r Pila pro polotello componitur pilicrepus -a -um et pililudius -a -um et ludipilus -a -um, qui cum pila ludit. 14  Item a pilus pilo -as, pilos auferre, et componitur compilo -as, idest simul pilare, depilo -as, expilo -as. 15  Pilo est activum cum omnibus suis compositis et secundum hanc derivationem corripit hanc sillabam, scilicet pi-. 16  Item a pilus hec pluma -e quasi piluma, quia sicut pili in corpore quadrupedum ita pluma in avibus; unde hec plumula et hec plumella diminutiva et hoc plumacium, idest cervical vel pluteum, et plumatus -a -um, idest plumis tectus, et plumosus -a -um, idest plumis plenus, et comparatur; unde hec plumositas -tis. 17  Item a pluma plumo -as, idest pluma tegere vel pingere, ornare, et componitur deplumo -as, explumo -as, idest plumas auferre. 18  Item a pluma plumarius -a -um, ad plumas pertinens, unde plumarium dicitur opus in modum plume factum et depictum, et hoc plumarium, idest cervical vel scriptorium, et plumeus -a -um, quod est de pluma. 19  Item a pluma vel plumo -as plumeo -es -ui, plumas habere vel emittere, unde plumesco inchoativum. 20  Item a pluma hic pulvinus -ni, idest cervical, quasi pluminus quia de pluma fiat, vel a pullo quia de plumis pullorum fiat; unde hic pulvillus diminutivum et hoc pulvinar -ris, idem, scilicet pulvinus. 21  Pulvinus et pulvinar dicuntur quandoque ipsi lectuli vel lectisternia que sternebantur in templis, unde et ipsa templa et festa dicuntur pulvinaria. 22  Sed pulvinus privati hominis est cervical, et pulvinar regum et divitum. 23  Pulvini etiam sunt machine quibus naves deducuntur et subducuntur in portum. 24  Pluma componitur hic et hec implumis -e, idest sine pluma sive barba; Ovidius ‘implumes calvisque puer Zetusque fuere’. 25  Item a pilus hec pilasca -e, vas vinarium corio piloso opertum. 26  Pilus componitur hic capillus, quasi capitis pilus, sed de hoc supra satis diximus. 27  Item a pellis hic pilleus et hoc pilleum, quia de pelle fiebat, et est genus sacerdotalium vestimentorum in Lege, que sunt poderis, abanet, pilleum, machil, ephot, logium, petalum, bathin sive feminalia; et est pilleum ex bisso, rotundum, quasi spera media caput tegens sacerdotale et in occipitio vitta constrictum. 28  Hoc Greci et nostri thiaram vel galerium vocant; sed modo pilleum generaliter pro capello. 29  Vel pilleum dicitur a pilis, vel quia pilos capitis tegat vel quia ex pilis sit. 30  Unde hic pilliolus vel pilliolum diminutivum, unde Oratius ‘ut cum pilliolo soleas conviva tribulis’; et pilleatus -a -um, pilleum habens vel pilleo indutus, et pilleo -as, pilleo induere, et componitur depilleo et expilleo -as, pilleum auferre. 31  Pellis componitur pelliparius, parmentarius qui parat, idest preparat, pelles, et versipellis, de quo postea dicetur, et depelliculo -as, idest decipere. 32  Item a pello -is hoc pilum, genus quoddam teli et est Romanorum, et dicitur a pello quia pellitur idest emittitur et torquetur; unde hic pilanus -ni, qui cum pilo graditur armatus, et pilatus -a -um, pilum habens vel pilo armatus, et hic et hec pilata -e per compositionem, idest fur bnf15462.216 vel latro, quia cum pilo lateat; et componitur hic primipilus et hic primipilius et hic primipilaris in eodem sensu, idest vexillifer qui portat primum pilum, idest primum vexillum, ante regem vel in bello; unde hic et hec primipilaris -re et hic primipilatus -tus, idest dignitas vel officium primipili. 33  Item a pello hic pulvis vel pulver, quia pellatur et tollatur a vento, unde pulvereus -a -um, quod est de pulvere vel ad pulverem pertinens, et pulverosus -a -um, pulvere plenus, et per compositionem pulverulentus -a -um in eodem sensu, et utrumque comparatur; unde hec pulverositas et hec pulverulentia -e. 34  Item a pulvis hic pulex -cis, quia ex pulvere nascitur vel quia magis ex pulvere nutritur; unde pulicosus -a -um, plenus et abundans pulicibus, et comparatur; unde hec pulicositas, plenitudo et abundantia pulicum, et pulicarius -a -um et hoc pulicarium et hoc pulicetum, locus ubi pulices abundant, et hec pulios, quedam herba, quia semen simile pulicibus habeat, unde et eam Latini herbam pulicariam vocant. 35  Quod pulex sit tantum masculini generis nullus sane mentis dubitat. 36  Item a pello -is pello -as, quod non est in usu, idest vocare, et utrumque componitur cum ad, et dicitur appello -as, idest vocare, unde appellativus -a -um, et appellare idest ad alium iudicem vocare vel audientiam alterius iudicis postulare; bsb34420.190 appello -is, appuli, idest ad portum venire vel impellere, et appellere idest applicare, ut ‘postquam poeta animum suum ad scribendum appulit’, idest applicavit; unde hoc aplustre -is, idest gubernaculum navis; Iuvenalis (10, 135-36) ‘victeque triremis aplustre’; compello -as, idest simul vocare vel in causam trahere et vocare; compello -is, compuli, idest impellere et coadunare, ut ‘ille compulit me ad hoc’, idest impulit, et ibi (Theodul. ecl. 3) ‘compuleratque suas tilie sub amena capellas’, idest coadunaverat, et Virgilius ‘compuleratque greges Coridon et Tyrsis in unum’, unde compulso -as frequentativum; depello -is depuli, idest deorsum vel de uno loco ad alium pellere; dispello -is dispuli, diversis modis vel in diversas partes pellere; expello -is -li, extra pellere; impello -is -li, quasi intro vel valde pellere, unde impulsus et impulsivus -a -um; interpello -as, interrogare, inter aliqua vocare et alloqui; propello -uli, procul vel ante pellere, unde propulso -as frequentativum; perpello, idest perfecte pellere; oppello -is, undique vel contra pellere; repello, retro pellere, unde repulso -as et hec repulsa, idest repulsio; suppello -is, subripere, quasi subtus pellere. 37  Pello -is et pello -as cum omnibus suis compositis sunt activa.



Hugutio Pisanus, Derivationes, P, , P 51 <<<     >>> P 53
monumenta.ch > Hugutio Pisanus > 'versipellis' in 'Derivationes, p16, P 52'

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik